라틴어 문장 검색

Conciliato populi fauore temptauit per partem tribunorum, ut sibi Aegyptus prouincia plebi scito daretur, nanctus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem suum socium atque amicum a senatu appellatum expulerant resque uulgo inprobabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 11장 1:1)
qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, alias priuato sumptu addidit, unam etiam ex Transalpinis conscriptam, uocabulo quoque Gallico - Alauda enim appellabatur - , quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea uniuersam ciuitate donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 2:1)
quo tempore L. Antonium fiducia consulatus, quem gerebat, ac fraternae potentiae res nouas molientem confugere Perusiam coegit et ad deditionem fame conpulit, non tamen sine magnis suis et ante bellum et in bello discriminibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 14장 1:1)
Post Pompei fugam collegarum alterum M. Lepidum, quem ex Africa in auxilium euocarat, superbientem uiginti legionum fiducia summasque sibi partes terrore et minis uindicantem spoliauit exercitu supplicemque concessa uita Cerceios in perpetuum relegauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 4:1)
magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura agrorum cessaret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 3:1)
qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea saepius paene ad exitium sui cum populo R. belligerauerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 2:2)
tantam mox fiduciam fati Augustus habuit, ut thema suum uulgauerit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus est, percusserit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:4)
sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam inter initia cum adhuc fauorem hominum moderationis simulatione captaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:3)
accessit ad immensum ciuium amorem notabilis etiam externorum fauor.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 3:1)
receptus intra uallum inter excubias militum pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 3:1)
quare in breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 3:1)
cum essedario, pro quo quattuor fili deprecabantur, magno omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit admonens populum, quanto opere liberos suscipere deberet, quos uideret et gladiatori praesidio gratiaeque esse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 5:4)
Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem uirtutem aut condicionem suam praedicantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 4:2)
Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 4:1)
ut uero consulto Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non dubitauerit inter suos dicere pisces eas sibi relaturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION