라틴어 문장 검색

ex quibus si me non vel mea vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 4:2)
num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장5)
non fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:1)
quod vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, nihil quaesivit aliud nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem, fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 2:1)
quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti iudices, isque praepositus quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud debeatis nisi uter utri insidias fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 1:1)
ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 2:6)
facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 3:8)
sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio libertatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:1)
age vero, quae erat aut qualis quaestio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 3:1)
quid hac quaestione certius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 3:8)
subito adrepti in quaestionem tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 3:9)
quid hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 3:11)
eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:2)
Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:6)
eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis, et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset, ista lex lata numquam esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION