라틴어 문장 검색

est quoque uti possit magnus congestus harenae fluctibus adversis oppilare ostia contra, cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:9)
cogitur offensare igitur pulsareque fluctu ferrea texta suo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:5)
purpureusque colos conchyli iungitur uno corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, non si Neptuni fluctu renovare operam des, non mare si totum velit eluere omnibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:5)
incomitata rapi certabant funera vasta nec ratio remedii communis certa dabatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:10)
sed nos nihil super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annalium quinto cladem illam vastissimam pugnae Cannensis factam refert ante diem quartum Nonas Sextiles.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 26:3)
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras voti reus, extaque salsos Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 5:2)
Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis Profuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 5:6)
— sed motos praestat conponere fluctus, et Mnestheus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:3)
Quis fons, quis torrens, quod mare tot fluctibus quot hic verbis inundavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 10:4)
sic terra ipsa hic laeta segetibus et pratis ibi silvis et rupibus hispida, his sicca arenis hic irrigua fontibus, pars vasta aperitur mari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:3)
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur In caelum scopuli, quorum sub vertice late Aequora tuta silent:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:4)
Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus et tollere vento.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 2:1)
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni Cessantem longos et circumflectere cursus, Quam semel informem vasto vidisse sub antro Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:4)
Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 4:1)
Haec ego vasta dabo et recto te limite ducam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION