라틴어 문장 검색

In his ipsis hostiis, vel animalibus vel consultatoriis, quaedam sunt quae iniuges vocantur, id est quae numquam domitae aut iugo subditae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:1)
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 9:1)
illa usque minatur Et tremefacta comam concusso vertice nutat, Vulneribus donec paulatim evicta supremum Congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:3)
Nec sic inmissis aurigae undantia lora Concussere iugis, pronique in verbera pendent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 20:2)
Qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici Litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:3)
iuvat ire iugis qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:3)
Nam neque Parnassi vobis iuga, nam neque Pindi Ulla moram fecere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 12:2)
Sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes, Et gens si qua iacet nascenti conscia Nilo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:4)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Video Pangaea nivosis Cana iugis, latoque Aemi sub rupe Philippos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:29)
quibus adde Catonem Sub iuga Pompeii, tote iam liber in orbe Solus Caesar erit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:34)
Ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes Regna pati pereunt?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:58)
Dum iuga curvantur mali, dumque ardua pinus Erigitur, pavidi classis siluere magistri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:36)
Phocaicas Amphissa manus scopulosaque Cirrha, Parnasusque iugo misit desertus utroque.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:3)
Adtollunt campo geminae iuga saxea rupes, Valle cava media.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION