라틴어 문장 검색

neutros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque exauditus est, hostes appropinquare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 380:2)
a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 154:1)
haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum, sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex tot populis congregatae movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 245:1)
cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, cum ingenti adsensu nomen recitatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 322:1)
non tulerunt Insubres primum concursum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 393:1)
et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis valuerunt, sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur, et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 192:2)
cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 196:1)
ubi cum in portu naves aliquot Phoenicum onerarias cum mercibus invenisset et ad egressum eum e nave concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 572:2)
Carthagine multitudinis adsuetae domum Hannibalis frequentare concursus ad vestibulum aedium est factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 578:1)
paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 568:1)
hora secunda ferme concursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 40:1)
sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem, dicere id ausum eum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 365:1)
omnium votis eum accersi, concursum ad littora futurum, unde classem regiam prospexissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 498:1)
itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare ut opem ferret ac servaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 389:2)
postquam terrae appropinquabat Hannibal, veriti ne includerentur vento in hostium ora, ad Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 272:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION