라틴어 문장 검색

quin et loricam vallumque per finis suos Treviri struxere, magnisque in vicem cladibus cum Germanis certabant, donec egregia erga populum Romanum merita mox rebelles foedarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장8)
Germani notis vadis persultabant, omissa plerumque fronte latera ac terga circumvenientes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장2)
Postera luce Cerialis equite et auxiliariis cohortibus frontem explet, in secunda acie legiones locatae, dux sibi delectos retinuerat ad improvisa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장1)
quod ubi clamore cognitum, legiones a fronte incubuere, pulsique Germani Rhenum fuga petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장8)
idem genus loricarum novum instituit et pro sertis atque aeneis linteas dedit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:1)
quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circumstantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 1:3)
Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:1)
expositus enim in fronte prima spectaculorum conspicietur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 3:3)
atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:3)
loricam tamen induit linteam, quanquam haud dissimulans parum aduersus tot mucrones profuturam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 1:3)
ac dum exulceratam in fronte uerrucam uehementius scalpit, profluente sanguine:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 2:1)
Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 31:1)
Alexander phalangem, qua nihil apud Macedonas validius erat, in fronte constituit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 9:1)
At illos novus excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 7:2)
Rex novi operis molem orsus in adversum ventum non latere, sed recta fronte direxit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION