라틴어 문장 검색

sin Numidae propius accessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxima vi caedere, fundere atque fugare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장7)
Qua in parte rex pugnae affuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장10)
Postquam utrimque legiones, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantum attriueret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장7)
Deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de improuiso vigiles, item cohortium turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장2)
Denique omnes fusi fugatique arma et signa militaria pleraque capta, pluresque eo proelio quam omnibus superioribus interempti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장5)
Atque interim Marius fugatis equitibus accurrit auxilio suis, quos pelli iam acceperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장13)
alioquin quos emendari volumus, fugamus a nobis et avertimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:4)
aliquid ex iis, quae fugavi, redit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 1:6)
Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo abire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 4:1)
Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:1)
Faeneratorem non fugat a foro decoctor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 2:5)
Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint - ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam - tamquam ira, amor, tristitia,nisi dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 5:5)
Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 29:1)
Quod adsequi poterimus', si scierimus duo esse genera rerum, quae nos aut invitent aut fugent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 13:1)
fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION