라틴어 문장 검색

me quoque pectoris temptavit in dulci iuventa fervor et in celeres iambos misit furentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 166)
recepto dulce mihi furere est amico.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 79)
Iam clarus occultum Andromedae pater ostendit ignem, iam Procyon furit et stella vesani Leonis, sole dies referente siccos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 295)
certe furit ac velut ursus, obiectos caveae valuit si frangere clatros, indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:10)
tamen illic vivere vellem, oblitusque meorum, obliviscendus et illis, Neptunum procul e terra spectare furentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 116)
hic tertius December, ex quo destiti Inachia furere, silvis honorem decutit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 112)
at nos virtutes ipsas invertimus atque sincerum furimus vas incrustare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:15)
aedificare casas, plostello adiungere muris, ludere par inpar, equitare in harundine longa siquem delectet barbatum, amentia verset.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:18)
primum nam inquiram, quid sit furere:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.28)
'num furis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:1)
ibis sub furcam prudens dominoque furenti conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam evasti:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:9)
nam et clamant ubique et omnia levata, ut ipsi vocant, manu emugiunt, multo discursu, anhelitu, iactatione gestus, motu capitis furentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 181:2)
nam subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur vel furtum vel amentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 116:2)
et quae amentia est haec?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:6)
vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 216:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION