라틴어 문장 검색

his arma insignia data et cristatae galeae, ut inter ceteros eminerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:3)
non enim cristas volnera facere, et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur, cruentari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 573:1)
priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 592:1)
id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 81:2)
iam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsas fossas novem et triginta elephanti pilis confixi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 538:2)
duxit ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 220:1)
tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles, qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 222:1)
igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 250:1)
Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turribus portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 431:1)
expeditione ea qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnavit in arborem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum galeae praefregit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 492:1)
id inventum ab Aetolo quodam perlatumque in Aetoliam ad Scerdilaedum, cui notum erat insigne galeae, famam interfecti regis volgavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 493:1)
cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo eos Romani pila coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 16:1)
tandem, postquam ii qui circa regem seminecem restantem, deinde pilo terrae adfixum pugnabant obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 42:2)
In quos cum pila confertos coniecissent, nullo ferme frustra emisso, omnes retro in aciem suorum averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 250:1)
resilientes enim ad manipulos velites, cum viam elephantis, ne obtererentur, fecissent, in ancipites ad ictum utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessabant, undique incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suos dextrum cornu, ipsos Carthaginienses equites, in fugam verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 450:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION