라틴어 문장 검색

Collibus incurvis viridique obsessa corona vallis in amplexu nemorum sedet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권92)
"diva potens nemorum, tibi enim hic, tibi crinis honori debitus, eque tuo venit haec iniuria voto, si bene quid genetrix, si quid venatibus ipse promerui, ne, quaeso, sinas hoc omine Thebas ire nec Arcadiae tantum meruisse pudorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권241)
"namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis amplexu latuisse Iovis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권159)
"urbem socia de gente subistis tutari, quam non aliis populator ab oris belliger externave satus tellure, sed hostis indigena adsultat, cui castra adversa regenti hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores, hic erat et frater, cerne en ubicumque nefandus excidium moliris avis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권181)
"quid colla amplexibus ambis invisamque teris ferrato pectore matrem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권237)
"si verba tamen monitusque tuorum dignaris, dum castra silent suspensaque bellum horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권243)
"et hic genetrix eadem mediaeque sorores, finge autem pactis evictum excedere regnis, nempe iterum reddes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권275)
"num saltem differre nefas potuitve morari, dum genetrix dimissa redit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권298)
"iniustaeque a Iove leges protinus, et sectum genetrix mihi computat annum, sed quid ego haec?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권33)
tunc quia nec genetrix iuxta positusque beata morte pater, sponsae munus miserabile tradunt declinare genas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권290)
miser et tenuit, sed saucius ille levantem degravat amplexu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권125)
At genetrix coetu glaucarum cincta sororum protinus icta malo vitrea de valle solutis exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem, utque erupit aquis iterumque iterumque trementi ingeminat
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권167)
"cur nunc te, melius saevo mansure profundo, amplexu misero tumulis, Crenaee, reporto non mihi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권182)
"fida rogat genetrix:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권285)
"non me sub nocte silenti Thyias Echionio genetrix famulata Lyaeo edidit, haud umquam deformis vertice mitras induimus turpemque manu iactavimus hastam, protinus adstrictos didici reptare per amnes horrendasque domos magnarum intrare ferarum et - quid plura loquar?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권342)

SEARCH

MENU NAVIGATION