라틴어 문장 검색

Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:7)
Hic incredibilis rerum fama occupat auris, Priamiden Helenum Graias regnare per urbes, coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:1)
Quid bella Tyro surgentia dicam, germanique minas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:11)
"Inveni, germana, viam - gratare sorori - quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:2)
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas invitam accingier artes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:8)
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:13)
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:13)
"Hoc illud, germana, fuit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:11)
" Sic fata, gradus evaserat altos, semianimemque sinu germanam amplexa fovebat cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:21)
Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:16)
Tum primum bello celerem intendisse sagittam dicitur ante feras solitus terrere fugaces Ascanius fortemque manu fudisse Numanum, cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem germanam nuper thalamo sociatus habebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:1)
Pandarus ut fuso germanum corpore cernit et quo sit fortuna loco, qui casus agat res, portam vi magna converso cardine torquet, obnixus latis umeris, multosque suorum moenibus exclusos duro in certamine linquit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:3)
sed manus e castris propere coit omnis in unum, nec contra vires audet Saturnia Iuno sufficere, aëriam caelo nam Iuppiter Irim demisit germanae haud mollia iussa ferentem, ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:12)
hos germani Sarpedonis ambo et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:4)
"O germana mihi atque eadem gratissima coniunx, ut rebare, Venus, nec te sententia fallit, Troianas sustentat opes, non vivida bello dextra viris animusque ferox patiensque pericli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION