라틴어 문장 검색

et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:2)
Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:1)
imaginabar mihi culleum, serpentis, profundum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Damnatus parricidii alligans fratrem.31)
Timebantur ferae atque serpentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.43)
Titanas ausos rumpere imperium Iovis emitte, Siculi verticis laxa specum, tellus gigante Doris excusso tremens supposita monstri colla terrifici levet - [sublimis alias Luna concipiat feras] sed vicit ista.
(세네카, Hercules Furens 1:40)
post haec adortus nemoris opulenti domos aurifera vigilis spolia serpentis tulit;
(세네카, Hercules Furens 3:16)
serpentis resecet colla feracia, deceptis referat mala sororibus, cum somno dederit pervigiles genu* pomis divitibus praepositus draco.
(세네카, Hercules Furens 8:11)
sibilat totos minax serpens per armos, vocis horrendae fragor per ora missus terna felices quoque exterret umbras, solvit a laeva feros tunc ipse rictus et Cleonaeum caput opponit ac se tegmine ingenti tegit, victrice magnum dextera robur gerens.
(세네카, Hercules Furens 12:20)
Gigantes arma pestiferi movent.
(세네카, Hercules Furens 14:17)
saeva Tisiphone, caput serpentibus vallata, post raptum canem portam vacantem clausit opposita face.
(세네카, Hercules Furens 14:22)
sparsit peremptus aureum serpens nemus et hydra vires posuit et notos Hebro cruore pingues hospitum fregi greges hostisque traxi spolia Thermodontiae.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:10)
Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum serpente caeso meruit:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:50)
si qua fecundum caput palude tota vastior serpens movet, ignara vinci, si quid excessit feras immane dirum horribile, quo viso Hercules avertat oculos, hoc specu immenso exeat, vel si ferae negantur, hanc animam precor converte in aliquod:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:16)
Serpentis illi virus enectae autumas haut posse vinci qui malum vivum tulit?
(세네카, Hercules Oetaeus 14:16)
ad cantus veniunt tuos ipsis cum latebris ferae, iuxtaque inpavidum pecus sedit Marmaricus leo nec dammae trepidant lupos et serpens latebras fugit.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION