라틴어 문장 검색

Namque si non ita fecissent, non potuissemus scire, quae res in Troia fuissent gestae, nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura, quasque Socrates, Platon, Aristoteles, Zenon, Epicurus aliique philosophi hominibus agendae vitae terminationes finissent, seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus gessissent, fuissent notae, nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae ad posteritatem commentariis extulissent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말3)
namque primum Agatharchus Athenis Aeschylo docente tragoediam scaenam fecit et de ea commentarium reliquit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말32)
quorum ex commentariis, quae utilia esse his rebus animadverti, collecta in unum coegi corpus, et ideo maxime, quod animadverti in ea re ab Graecis volumina plura edita, ab nostris oppido quam pauca.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말49)
in asty vero Olympium amplo modulorum comparatu corinthiis symmetriis et proportionibus, uti supra scriptum est, architectandum Cossutius suscepisse memoratur, cuius commentarium nullum est inventum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말60)
cum haec sint tam magnis doctrinarum iucunditatibus animadversa et cogamur naturaliter inventionibus singularum rerum considerantes effectus moveri, multas res attendens admiror etiam Democriti de rerum natura volumina et eius commentarium, quod inscribitur *χειροκμήτων, in quo etiam utebatur anulo signaretur amolcie est expertus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말46)
reliqua, quae non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum voluptatem, qui cupidiores erunt eius subtilitatis, ex ipsius Ctesibii commentariis poterunt invenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장11)
Sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, set maxima parte perscribebatur actio;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 6:1)
Hactenus insonuit tenui mea Musa susurro, Hactenus in fragili lusit mea pagina uersu, Phebea resonante cheli;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 14:1)
Hactenus acta tibi possum memoranda referre, hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION