라틴어 문장 검색

nec minus, quae inveniuntur in scriptoribus magiae naturalis, aut etiam alchymiae, et hujusmodi hominibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:13)
optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in universo, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:7)
Verum quemadmodum ab operibus naturae raris et inconsuetis erigitur intellectus et elevatur ad inquirendas et inveniendas formas, quae etiam illorum sunt capaces, ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis hoc usu-venit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:2)
quia modus efficiendi et operandi hujusmodi miracula artis manifestus ut plurimum est, cum plerunque in miraculis naturae sit magis obscurus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:4)
Attamen in his ipsis cautio est adhibenda vel maxime, ne deprimant scilicet intellectum et eum quasi humo affigant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:5)
Exempla autem hujusmodi instantiarum particularia nihil opus est adducere, propter copiam eorundem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 312:1)
Neque tamen astringimus diligentiam, quae adhibenda est in hujusmodi collecta, ad ea quae censentur pro magisteriis et arcanis alicujus artis tantum, atque movent admirationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 313:1)
qualia sunt pannus sericus, aut laneus, et linteus, et hujusmodi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:5)
ita ut imitetur et fere aemuletur pellem sive membranam alicujus animalis, aut folium alicujus vegetabilis, et hujusmodi opificia naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:11)
Licet enim hujusmodi res sint in immensum obrutae grandi mole mendaciorum et fabularum, tamen inspiciendum paulisper si forte subsit et lateat in aliquibus earum aliqua operatio naturalis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:2)
Itaque adhibendae sunt eae instantiae tanquam praeparativum aliquod, ad rectificandum et expurgandum intellectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 320:1)
Quicquid enim abducit intellectum a consuetis, aequat et complanat aream ejus ad recipiendum lumen siccum et purum notionum verarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 320:2)
Quin etiam hujusmodi instantiae sternunt et praestruunt viam ad operativam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 321:1)
Nam ex hujusmodi instantiis formantur propositiones certae et universales, aut affirmativae aut negativae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:5)
ut qui bene norit constitutionem aut schematismum hujusmodi corporis non longe abfuerit ab extrahenda in lucem forma naturae inquisitae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 324:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION