라틴어 문장 검색

Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur.
(세네카, 행복론, Liber VI 169:2)
Quam multi per refertum clientibus atrium prodire vitabunt et per obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius sit decipere quam excludere !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:3)
Si magnus vir cecidit, magnus iacuit, non magis illum contemni, quam aedium sacrarum ruinae calcantur, quas religiosi aeque ae stantis adorant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 98:3)
Quid miser expavescis ad clamorem servi, ad tinnitum aeris aut ianuae impulsum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:3)
nunc ille, qui intra iacet, felix fortunatusque est et beati hominis iudicat ac potentis indicium difficilem ianuam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 214:2)
Si fatereris te scientem ianuam incendisse, si unum tignum, puto tota domus intellegeretur ex parte;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.36)
suspendit se ante ianuam eius.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.7)
tu post terga tui perge viri comes, tu non ante tuam respice coniugem, quam cum clara deos obtulerit dies Spartam que aderit ianua Taenari.
(세네카, Hercules Furens 8:26)
an contumacis ianuam mundi traho?
(세네카, Hercules Furens 14:8)
ornavit aedes nec sacra laetas faces vitta revinxit;
(세네카, Phoenissae 517:1)
Quae fueram magnis olim patefacta triumphis, ianua Patriciae vota Pudicitiae, cuius inaurati celebrarunt limina currus, captorum lacrimis umida supplicibus, nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis, pulsata indignis saepe queror manibus, et mihi non desunt turpes pendere corollae semper et exclusi signa iacere faces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 161)
'ianua vel domina penitus crudelior ipsa, quid mihi tam duris clausa taces foribus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 166)
sed tu sola mei, tu maxima causa doloris, victa meis numquam, ianua, muneribus, tu sola humanos numquam miserata dolores respondes tacitis mutua cardinibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1613)
non ita complebant Ephyraeae Laidos aedis, ad cuius iacuit Graecia toea fores;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 61)
sidera sunt testes et matutina pruina et furtim misero ianua aperta mihi, te nihil in vita nobis acceptius umquam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 924)

SEARCH

MENU NAVIGATION