라틴어 문장 검색

nec, si pugnent inter se, qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 301:3)
proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 199:3)
haec non idcirco dico, quod inutilem horum locorum, ex quibus argumenta ducuntur, cognitionem putem, alioqui nec tradidissem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 213:1)
etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 228:1)
Non enim, si quid unquam contra leges actum est, idque tu es , idcirco te convenit poena liberari;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 353:2)
idcirco non est eorum necessaria expositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 179:4)
non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicae vomicas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:1)
quibus quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui patent, idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 41:2)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장8)
idcirco scilicet cum tantis diuitiis peregrinas urbes in honorem pudicitiae incognitae perambulat.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 8:5)
idcirco adhibuit et consciam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.35)
an si caeruleo quaedam sua tempora fuco tinxerit, idcirco caerula forma bona est?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18c7)
nec tamen idcirco languens ad fulmina venit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a18)
an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram Iuppiter, idcirco facta superba dea es?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33a7)

SEARCH

MENU NAVIGATION