라틴어 문장 검색

Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam non deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:1)
Monet igitur, ut caveat, ne proelium ineat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 49:3)
ut recte praecipere videantur, qui monent, ut, quanto superiores simus, tanto nos geramus summissius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:5)
Hic Sulpicius 'me quidem' inquit 'recte mones, idque mihi gratum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 97:1)
Ac tibi sapienter monenti, Crasse, libenter adsentiemur, ut singularum causarum defensiones quas solent magistri pueris tradere, relinquamus, aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et causam et orationem disputatio ducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 130:1)
Nam et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem et docilem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:1)
' Tum ille 'tu vero, quod monuit idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, imitaremur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:2)
non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:2)
Haec ego admirans referebam tamen oculos ad terram identidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 3:4)
nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:6)
Iam vero variae nocturno tempore visae Terribiles formae bellum motusque monebant, Multaque per terras vates oracla furenti Pectore fundebant tristis minitantia casus, Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans Ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:5)
Omnes civilem generosa stirpe profectam Vitare ingentem cladem pestemque monebant Vel legum exitium constanti voce ferebant Templa deumque adeo flammis urbemque iubebant Eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 32:4)
Non igitur obnuntiatio Ateii causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 46:1)
Ita aut illa obnuntiatio nihil valuit aut, si, ut Appius iudicat, valuit, id valuit, ut peccatum haereat non in eo, qui monuerit, sed in eo, qui non obtemperarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 46:2)
At vero P. Decius ille Q. F., qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum M. Valerio A. Cornelio consulibus a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, quod extat in annalibus, sibi in somnis visum esse, cum in mediis hostibus versaretur, occidere cum maxuma gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION