라틴어 문장 검색

nam et ipse eum exercitum quo Capussam vicerat et ex receptis post caedem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia ingentia adduxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 417:2)
familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis - ea pecunia illis est - persecuti sunt regem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 431:1)
Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret volnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 447:1)
quo per bellum saepe repetito aliquot proeliis a Syphace rege Numidarum victus in totum privatus est, et cum ducentis equitibus exsul Scipioni se iunxit et cum eo primo statim bello Hannonem Hamilcaris filium cum ampla manu occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha17)
et duo et viginti ferme equites inlustres, obtriti ab elephantis, cum centurionibus aliquot perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 254:1)
naves quoque aliquot Poenorum disiectae in alto a classe Romana quae circa Sardiniam erat capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 260:1)
has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal, velut ad supremum certamen comparati duces.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 366:1)
ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 513:1)
quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 547:1)
forte et numero et virtute, utpote lecti utrimque, haud impares, aequis viribus per aliquot horas pugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 381:1)
postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 406:1)
consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 441:1)
ab Andro Cythnum traiecerunt, ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequiquam absumpti et, quia vix operae pretium erat, abscessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 517:1)
multis hinc atque illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 120:1)
ibi stativis rex per aliquot dies habitis fluctuatus animo est, utrum protinus in regnum se reciperet, an praeverti in Thessaliam posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 147:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION