라틴어 문장 검색

Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, in speculis fit ut in laeva videatur eo quod planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, non convertitur incolumis, sed recta retrorsum sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit cretea persona, adlidat pilaeve trabive, atque ea continuo rectam si fronte figuram servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:9)
Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago, quinque etiam [aut] sex ut fieri simulacra suërint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:1)
usque adeo speculo in speculum translucet imago, et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat, inde retro rursum redit et convertit eodem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:3)
pars solidis adlisa locis reiecta sonorem reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:10)
nam certe ex vivo Centauri non fit imago, nulla fuit quoniam talis natura animata;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:6)
verum ubi equi atque hominis casu convenit imago, haerescit facile extemplo, quod diximus ante, propter subtilem naturam et tenvia texta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:7)
quae cum mobiliter summa levitate feruntur, ut prius ostendi, facile uno commovet ictu quae libet una animum nobis subtilis imago;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:9)
nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:18)
anne voluntatem nostram simulacra tuentur et simul ac volumus nobis occurrit imago, si mare, si terram cordist, si denique caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:3)
Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago eiusdem generis, sed femina quae fuit ante, in manibus vir uti factus videatur adesse, aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:20)
id quod providet, illius rei constat imago, ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto per membra atque artus animai dissita vis est;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:6)
postremo cur sancta deum delubra suasque discutit infesto praeclaras fulmine sedes et bene facta deum frangit simulacra suisque demit imaginibus violento volnere honorem?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:16)
Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam devorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se revolvi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 12:1)
ante pedes imago feminea est, cuius dextera laevaque sunt signa feminarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:4)
hastae atque loricae argumento imago adiungitur Martis, quem eundem ac solem esse procedens sermo patefaciet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION