라틴어 문장 검색

Laudabo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis.1 Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et liberalia officia, quanta invenio ludibria!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 1:3)
Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est, attamen ubiubi 2 de copiis tuis coeno.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 5:1)
Nam et cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:5)
Nam et alios ludos scaenicos Liberalia proprie vocabant, praeterquam Libero devotos, quae sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:2)
nam et sermone nitidus, et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:9)
idem Agrippa cum decessisset, propter paupertatem publico inpendio elatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha20)
eo impendi laborem ac periculum unde emolumentum atque honos speretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 385:2)
qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri gravem cum alia moderatione tum impendio magis publico quam iactura sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 215:1)
Romanus primo adventu, incognitus ante, ab re clementi liberalique initium fecerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 270:1)
ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque pro eis debitum saepe iactata in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius erogaretur, inviolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio vendidit fidemque publicam impendio privato exsolvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 279:1)
Is iuvenis, ut primum ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit togaque et forum placuere proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum primum in notitiam populi,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 319:1)
tertio post die, ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae, ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 622:1)
illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret hospitiumque privatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adolescentem quam cultus est potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 390:1)
et ut quibus insuetus liberalior victus esset avidius vino ciboque corpora onerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 23:2)
filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 340:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION