라틴어 문장 검색

Atque etiam illae impensae meliores, muri, navalia, portus, aquarum ductus omniaque, quae ad usum rei publicae pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:1)
Utile videbatur Ulixi, ut quidem poëtae tragici prodiderunt (nam apud Homerum, optimum auctorem, talis de Ulixe nulla suspicio est), sed insimulant eum tragoediae simulatione insaniae militiam subterfugere voluisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 125:1)
eidemque in senatu et apud populum et in causis amicorum et domi et militiae consilium suum fidemque praestabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 134:3)
fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam Africanum ut deum coleret Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:4)
tantus erat in homine usus rei publicae, quam et domi et militiae cum optime, tum etiam diutissime gesserat, et modus in dicendo et gravitate mixtus lepos et summum vel discendi studium vel docendi et orationi vita admodum congruens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 2:4)
A. 5.546 ad militiam euntibus dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 7:1)
quam levis epheborum illa militia!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 11:4)
anne censes, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si isdem finibus gloriam meam quibus vitam essem termina- turus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:2)
Deinde auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 5:4)
) in ea militia, qua cum Cyro minore perfunctus est, sua scribit somnia, quorum eventus mirabiles exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 77:6)
deinde auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus, nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 5:4)
) in ea militia, qua cum Cyro minore perfunctus est, sua scribit somnia, quorum eventus mirabiles exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 77:6)
in hac autem peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 4:3)
grata haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:15)
verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION