라틴어 문장 검색

unam, qua mercedes habitationum annuas conductoribus donavit, aliam tabularum novarum, impetuque multitudinis in C.
(카이사르, 내란기, 3권 21:2)
Nostri usi fortunae beneficio tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset.
(카이사르, 내란기, 3권 26:5)
Hic nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu tetendit ad Domitium et, cum ab eo milia passuum XX afuisset, subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam convertit.
(카이사르, 내란기, 3권 36:4)
Ita Cassio industria Domitii, Favonio Scipionis celeritas salutem attulit.
(카이사르, 내란기, 3권 36:14)
Quod cum animadvertisset Caesar, veritus, ne non reducti, sed reiecti viderentur, maiusque detrimentum caperetur, a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat, cohortatus tuba signum dari atque in hostes impetum fieri iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 46:5)
Neque vero conspectum aut impetum nostrorum tulerunt, primisque deiectis reliqui se verterunt et loco cesserunt.
(카이사르, 내란기, 3권 51:4)
Uno loco Volcatius Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit;
(카이사르, 내란기, 3권 52:3)
Itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque aegre resisterent animadversum est vitium munitionis, quod supra demonstratum est, atque inter duos vallos, qua perfectum opus non erat, Pompeiani navibus expositi in aversos nostros impetum fecerunt atque ex utraque munitione deiectos terga vertere coegerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 63:10)
quae fugientes conspicatae neque illos suo adventu confirmare potuerunt neque ipsae hostium impetum tulerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 64:2)
Legio Pompeiana celeris spe subsidii confirmata ab decumana porta resistere conabatur atque ultro in nostros impetum faciebat.
(카이사르, 내란기, 3권 69:2)
Munitiones enim a castris ad flumen perductae expugnatis iam castris Pompei prope iam expeditam Caesaris victoriam interpellaverunt, eadem res celeritate insequentium tardata nostris salutem attulit.
(카이사르, 내란기, 3권 70:3)
timens Domitio, ne adventu Pompei praeoccuparetur, ad eum omni celeritate et studio incitatus ferebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 78:3)
His de causis uterque eorum celeritati studebat, et suis ut esset auxilio, et ad opprimendos adversarios ne occasioni temporis deesset.
(카이사르, 내란기, 3권 79:1)
His erat rebus effectum, ut equitum mille etiam apertioribus locis VII milium Pompeianorum impetum, cum adesset usus, sustinere auderent neque magnopere eorum multitudine terrerentur.
(카이사르, 내란기, 3권 84:5)
Sed Pompeius suis praedixerat, ut Caesaris impetum exciperent neve se loco moverent aciemque eius distrahi paterentur;
(카이사르, 내란기, 3권 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION