라틴어 문장 검색

Super ipse secutus caesariem laeva turbati corripit hostis inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:9)
durum procudit arator vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:3)
Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, iam vitulos hortare viamque insiste domandi, dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:3)
uror, seu tibi candidos turparunt umeros inmodicae mero rixae sive puer furens inpressit memorem dente labris notam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 133)
irae Thyesten exitio gravi stravere et altis urbibus ultimae stetere causae, cur perirent funditus inprimeretque muris hostile aratrum exercitus insolens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 164)
eradenda cupidinis pravi sunt elementa et tenerae nimis mentes asperioribus formandae studiis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2410)
format enim natura prius nos intus ad omnem fortunarum habitum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:8)
si quid inexpertum scaenae conmittis et audes personam formare novam, servetur ad imum, qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:1)
munus et officium, nil scribens ipse, docebo, unde parentur opes, quid alat formetque poetam, quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:15)
os tenerum pueri balbumque poeta figurat, torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem, mox etiam pectus praeceptis format amicis, asperitatis et invidiae corrector et irae, recte facta refert, orientia tempora notis instruit exemplis, inopem solatur et aegrum, castis cum pueris ignara puella mariti disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 149)
' sic me formabat puerum dictis et, sive iubebat ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc' unum ex iudicibus selectis obiciebat, sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu necne sit, addubites, flagret rumore malo cum hic atque ille?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:6)
' 'inprimat his cura Maecenas signa tabellis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.24)
nec aliter, quam si mihi tradatur educandus orator, studia eius formare ab infantia incipiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 6:2)
inde quidam, contempto bene dicendi labore, ad formandos animos statuendasque vitae leges regressi partem quidem potiorem, si dividi posset, retinuerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 15:2)
si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION