라틴어 문장 검색

et tu, quicumque es felicior atque meo nunc superbus incedis malo, sis pecore et multa dives tellure licebit tibique Pactolus fluat nec te Pythagorae fallant arcana renati formaque vincas Nirea, heu heu, translatos alio maerebis amores, ast ego vicissim risero.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 154)
quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem Circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:16)
haec etiam crescere solet verbis omnibus altius atque altius insurgentibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:9)
augeri enim debent sententiae et insurgere, ut Cicero, tu, inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis . aliud enim maius alii supervenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 280:5)
nam et vomens frustis esculentis suum et tribunal implevit * * * et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu atque consistent magis insurgebat, si verteretur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 301:2)
acres, quae ex brevibus ad longas insurgunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 349:1)
nam et verbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 391:2)
aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis breves cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 393:2)
nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 97:4)
mala vel imbecilla et inhibet multa, ut insurgere et exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas faces ac latus fatigatum deformi cantico reficere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 160:3)
haec sunt, quibus mens pariter atque oratio insurgat, quae vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos opinionibus vulgi animumque caelestem erigat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 80:2)
non insurgit locis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 189:4)
tanta cupido gloriae incesserat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장4)
Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장5)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION