라틴어 문장 검색

salva fidei reverentia, quae amico debetur etiam adflicto, rem breviter exponam, praefecturam primam gubernavit cum magna popularitate consequentemque cum maxima populatione, pariter onere depressus aeris alieni metu creditorum successuros sibi optimates aemulabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 3:2)
lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis, aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit, huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:1)
post quae precatu parentis orbati neniam funebrem non per elegos sed per hendecasyllabos marmori incisam planctu prope calente dictavi, quam si non satis improbas, ceteris epigrammatum meorum voluminibus applicandam mercennarius bybliopola suscipiet;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 2:3)
o liber multifariam pollens, o eloquium non exilis sed subtilis ingenii, quod nec per scaturrigines hypeiholicas intumescit nec per tapinomata depressa tenuatur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 4:2)
ego autem, infelicis conscientiae mole depressus, vi febrium nuper extremum salutis accessi, utpote cui indignissimo tantae professionis pondus impactum est, qui miser, ante compulsus docere quam discere et ante praesumens bonum praedicare quam facere, tamquam sterilis arbor, cum non habeam opera pro pomis, spargo verba pro foliis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:2)
sed ora, ut quandoque resipiscam, quantum 1 meas deprimat oneris impositi massa cervices.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:1)
ideoque vestrorum plus mementote, quos inter praesumimus computari, quique, sicut vestris erigimur secundis, ita deprimimur adversis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 1:3)
fulmineus Dorylas, quem regibus ardens aequabat virtus, Martisque e semine Theron terrigenas confisus avos, nec vertere cuiquam frena secundus Halys, sed tune pedes occubat arvis, Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo, Bacche, genus, quorum ut subitis exterrita fatis agmina turbatam vidit laxare catervam, quae duo sola manu gestans adelinia monti fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit, mox in plana libens, nudo ne in pectore tela inciderent, saltu praeceps defertur et orbem, quem procul oppresso vidit Therone volutum, corripuit, tergoque et vertice tegmina nota saeptus et hostili propugnans pectora parma constitit, inde iterum densi glomerantur in unum Ogygidae firmantque gradum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권231)
auget resupina maniplos Elis, depressae populus subit incola Pisae, qui te.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권101)
saepe super fluvios geminae iacet aggere ripae continuus, squamisque incisus adaestuat amnis, sed nunc, Ogygii iussis quando omnis anhelat terra dei trepidaeque latent in pulvere Nymphae, saevior anfractu laterum sinuosa retorquens terga solo siccique nocens furit igne veneni, stagna per arentesque lacus fontesque repressos volvitur et vacuis fluviorum in vallibus errat, incensusque siti liquidum nunc aera lambit ore supinato, nunc arva gementia radens pronus adhaeret humo, si quid viridantia sudent gramina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권192)
cecidit laxata casside vultus, aegraque per trepidos exspirat gratia visus, et prensis concussa comis ter colla quaterque stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis, ibat purpureus niveo de pectore sanguis, tandem haec singultu verba incidente profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권379)
Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 11:1)
videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinant qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit, ne ille civitates extollat aut deprimat sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 1:1)
sed hoc confestim a praefatis hostibus interrupto, maiore sint calamitate depressi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.2)
quo malis praesentibus durius deprimebatur, eo de aeterna certius praesumtione respirabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION