라틴어 문장 검색

sed in hoc tantum esse difficultatem, ut res positas intellegamus, id est το` κείμενον, sicut haec prima quo- que eius praecepta significant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4329)
hic apud Graecos prius μύωψ vocabatur, postea (a) magnitudine incommodi oestrum appellarunt". et hoc est quod ait 'oestrum Grai vertere vocantes', non de latino in graecum, sed de graeco in suam linguam, quae prior fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1469)
quod nimiae difficultatis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1442)
nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 10:7)
suis autem incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum amantis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 13:7)
quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:1)
quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:4)
omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:4)
nostro incommodo detrimentoque, si est ita necesse, doleamus, illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius quam misericordia prosequamur, ut, quotienscumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, ilium potius quam nosmet ipsos diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 4:2)
Mihi quoque, inquit Brutus, [et] exspectanda sunt ea quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo exacturum negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 3:2)
atque et acri ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:1)
ad illa venio, quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 14:5)
Habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:8)
dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates, ut necessitatem fati confirmet invitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 57:2)
itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt inprobis, fugiendam inprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION