라틴어 문장 검색

Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderunt, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:1)
Coriolos quoque - pro pudor - victos adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 9:1)
At Octavius Caesar, et aetate et iniuria favorabilis et nominis maiestate quod sibi induerat, revocatis ad arma veteranis, privatus - quis crederet?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 4:2)
Ibi maximos, ut solebat, induta cultus in referto odoribus solio iuxta suum se conlocavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus sic morte quasi somno soluta est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 11:1)
deinde adopinamur de signis maxima parvis ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:19)
Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet, sed quantum licet, exercere volumus in servos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 14:1)
Sed cum fere ante aequinoctium vernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare navigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut nivibus contegantur, eaque omnia verno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:1)
Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis lutosis pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur, glande:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:1)
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 1:2)
Nam et histrio personam sibi detractam ex ea parte videt qua induit, scilicet non faciem sed posteriorem cavernam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:3)
Quis iustius induit arma, Scire nefas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:59)
Nondum flumineas Memphis contexere biblos Noverat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:27)
Libycas, en, nobile corpus, Pascit aves nullo contectus Curio busto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:58)
Discolor et vario furialis cultus amictu Induitur, vultusque aperitur, crine remoto, Et coma vipereis substringitur horrida sertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:14)
Illic, plebeia contectus casside vultus, Ignotusque hosti, quod ferrum, Brute, tenebas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION