라틴어 문장 검색

Nescit, cui dederit Tyriam Crispinus abollam, Dum mutat cultus induiturque togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVIII1)
Gaudenti superest adhuc, quod optet, Felix purpura tertiusque consul.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVI3)
Creverat hic vultus bis denis fortior annis, Gaudebatque suas pingere barba genas, Et libata semel summos modo purpura cultros Sparserat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXVI2)
Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor, Quos colere debet, laesit impio versu, Erret per urbem pontis exul et clivi, Interque raucos ultimus rogatores Oret caninas panis inprobi buccas;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V1)
Dimisit nostras purpura vestra togas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, X11)
Nec languet aequor, viva sed quies ponti Pictam phaselon adiuvante fert aura, Sicut puellae non amantis aestatem Mota salubre purpura venit frigus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX5)
Constatura fuit Megalensis purpura centum Milibus, ut nimium munera parca dares, Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLI7)
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis Constringatque tuos purpura pexa toros, Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet Convivas roseo torserat ore puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI4)
Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernas Induis, et non est hoc satis, esca sumus.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXVII Murices1)
Indueras albas, exue callai+nas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXL Cuculli Liburnici2)
Deterior Ledae purpura matris erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLVI Lanae Tyriae2)
sic Ennius induta fuit saeva stola.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 46)
est autem Sarpedon Iovis filius et Laodamiae, ut alio loco quin occidit una Sarpedon mea progenies, occisus a Patroclo, Menoeti filio, armis Achillis induto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1007)
et sane 'vestes' non illas dicit quibus induimur, sed stragulas, super quas discumbitur, sic enim dicebantur 'vestes stragulae'. ostroque superbo claro, pretioso, id est per se superbo, aut quia superbos faciat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6393)
an difficile sit 'et notos pueri puer indue vultus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 66416)

SEARCH

MENU NAVIGATION