라틴어 문장 검색

Ex ipsis radicibus montium Stiboetes amnis effunditur, qui tria fere stadia in longitudinem uni versus fluit, deinde saxo, quod alveolum interpellat, repercussus duo itinera velut dispensatis aquis aperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 7:1)
Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad orientem maritima regione perdomita ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere - ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat - ,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 20:1)
Nam in Sapientia de sapientia legitur, quoniam infinitus thesaurus est hominibus, quo usi sunt, participes facti sunt amicitie Dei. 7.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:7)
Et esset sic procedere in infinitum in causis agentibus, ut probatur in secundo Metaphysicorum. 56.
(단테 알리기에리, Epistolae 113:12)
Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non divitie, non voluptates, non honores, non longitudo vite, non sanitas, non robur, non pulcritudo, sed pax;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:5)
Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 10:12)
Braddockius, inter glandium plumbearum multitudinem infinitam ultro citroque volitantium, interritus permansit, suosque, ne loco cederent, neve terga verterent, vultu gestuque est hortatus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.81)
Caedes tam infinita facta, ut milites veterani, se stragem terribiliorem nunquam vidisse confiterentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.40)
Deique optimi maximi infinitam sapientiam bonitatemque, alios justae dominationi addictos, obstrictos, deditos, aliis tradere statuisse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.42)
Infinitae multitudinis nondum natae, ex hujusce exercitus virtute, fatum pendebit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.37)
Infinita heremi vastitas terret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:20)
"Infinita de scripturis exempla subpeditant, quae et avaritiam doceant esse fugiendam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:56)
Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalae nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desisset.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:20)
Xerxes, ille rex potentissimus, qui subvertit montes, maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:2)
Finitus labor maior, infinitus moderatior est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION