라틴어 문장 검색

talibus edictis urbs informata refugit errores veteres et turbida ab ore vieto nubila discussit, iam nobilitate parata aeternas temptare vias Christumque vocante magnanimo ductore sequi et spem mittere in aevum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권157)
"summissus in illum Spiritus ipse meus descendit et edita limo viscera divinis virtutibus informavit, iamque hominem adsumptum summus Deus in deitatem transtulit ac nostro docuit recalescere cultu."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 292)
vivitur omnigenis in partibus haud secus ac si cives congenitos concludat moenibus unis urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2212)
nam quibus aeternum spes informatur in aevum, omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2355)
hinc natale caput vitiorum, principe ab illo fluxit origo mali, qui se corrumpere primum, mox hominem didicit nullo informante magistro.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 163)
intrant interea locum rotunda conclusum cavea, madens ferarum multo sanguine quem furor frequentat, cum spectacula perstrepunt cruenta ac vilis gladiator ense duro percussus cadit et fremit voluptas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.35)
Nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 244)
Ut ab illa excludar huc concludar.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 343)
Nam illum aliquo conclusissem, neque illi commisissem virginem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 365)
Quae tot res, tantas tam opportune in unum conclusit diem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 849)
Tot me nunc rebus miserum concludit pater.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 4125)
Conclusam hic habeo uxorem saevam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 156)
Instant ardentes Tyrii pars ducere muros, molirique arcem et manibus subvolvere saxa, pars optare locum tecto et concludere sulco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 27:4)
His informatum manibus iam parte polita fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo deicit in terras, pars inperfecta manebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:2)
Ingentum clipeum informant, unum omnia contra tela Latinorum, septenosque orbibus orbes impediunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION