라틴어 문장 검색

In ceteris uero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 4:3)
Compluribus causis eo adductus sum ut peculiari studio in Celsi tractatum de medicina mentem adverterem.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.1)
Illam vero inprimis eorum quae praestiti mihi exopto mercedem, ut excellentissimi quique philologi majore studio quam ad hunc usque diem in Celsum mentem advertant, hodie scilicet nimis ab iis neglectum.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.156)
Verique simile est, inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia, neque luxuria vitiarant:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 4:3)
donec majore studio literarum disciplina agitari coepit, quae, ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 5:4)
Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 14:1)
neque esse dubium, quin alia curatione opus sit, si ex quatuor principiis) vel superans aliquid, vel deficiens adversam valetudinem creat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 14:3)
cavendumque, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 5:4)
Venus semper inimica est;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 2:2)
Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 3:3)
Instantis autem adversae valetudinis signa complura sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 1:1)
Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta, vel periculis opportuna sint, quod genus adversae valetudinis in quoque timeri maxime possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 2:1)
Inimicior senibus hiems, aestas adolescentibus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 17:4)
Ante adversam autem valetudinem, ut supra dixi, quaedam notae oriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 1:1)
Ideoque ei rei videtur aptissimus adversae valetudinis dies secundus, aut tertius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION