라틴어 문장 검색

deinde ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito, sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil provideant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 416:2)
Tunc ab linea, quae secundum abaci extremam partem demissa erit, in interiorem partem recedat unius et dimidiatae partis latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장23)
etiamque est in Cappadocia in itinere, quod est inter Mazaca et Tyana, lacus amplus, in quem lacum pars sive harundinis sive alii generis si demissa fuerit et postero die exempta, ea pars, quae fuerit exempta, invenietur lapidea, quae autem pars extra aquam manserit, permanet in sua proprietate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장39)
postea vero repleto vaso in eadem aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in corona quam in aurea eodem pondere massa, et ita ex eo, quod fuerat plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in auro mixtionem et manifestum furtum redemptoris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말40)
tauri quidem et arietis insuper Perseus - dexterioribus subter currentis basem vergiliis, at sinisterioribus caput arietis - et manu dextra innitens Cassiepiae simulacro, laeva supra tauri tenet gorgoneum, ad summum caput subiciens Andromedae pedibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장7)
ab ea autem volucris, cuius pinna dextra Cephei manum attingit et sceptrum, laeva supra Cassiepiae innititur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장15)
Sin autem magis altis locis erit praebendum, in eiusdem rotae axe involuta duplex ferrea catena demissaque ad imum libramentum conlocabitur, habens situlos pendentes aereos congiales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장14)
demissa ab laeva pantherae terga retorquens a sinistro humero pellem demissam habuit, quam retorquens et in dexteram revocans partem se amiciebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4601)
Modo dico quod, sicut Ecclesie fondamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum "Que est ista, que ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super dilectum?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:24)
sententia enim philosophorum innititur demonstrationibus et certis rationibus possibilibus in rebus de quibus loquuntur, fides autem in multis, innititur miraculis et non rationibus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 1 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION