라틴어 문장 검색

Illud et in hac controuersia et in omni uitandum aiebat CESTIVS, quotiens aliqua uox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam decurreremus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 18:3)
beneficium est donare regiones, per quas magna flumina et navigabilia decurrant, beneficium est arentibus siti et vix spiritum per siccas fauces ducentibus monstrare fontem.
(세네카, 행복론, Liber III 36:3)
Multum inter prima ac maxima interest, nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse non possunt.
(세네카, 행복론, Liber III 157:4)
tot metalla deus defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola, aurum vehentia ;
(세네카, 행복론, Liber IV 23:4)
itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus.
(세네카, 행복론, Liber VI 107:2)
At mehercules Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas vocant, et Mucio manus in hostili ara relicta instar occisi Porsinae fuit, et semper contra fortunam luctata virtus etiam citra effectum pro- positi operis enituit.
(세네카, 행복론, Liber VII 80:1)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
Utcumque conitar non fiducia ingenii, sed quia possum instar efficacissimae consolationis esse ipse consolator.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 5:1)
novissime ad poenas et has adhuc leves, revocabiles decurrat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 35:3)
" Nihil cogor, nihil patior invitus nec servio deo sed assentior, eo quidem magis, quod scio omnia certa et in aeternum dicta lege decurrere.
(세네카, De Providentia, book 1 59:6)
adeo non currere sed decurrere uidebatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 7:6)
Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.46)
dum petit unum praebere diem patrioque puer constitit axe nec per solitum decurrit iter, sed Phoebeis ignota petens sidera flammis errante rota, secum pariter perdidit orbem.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:37)
totus in vultus meos decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt totusque poscit vindicem mundus suum.
(세네카, Hercules Oetaeus 15:27)
Ego qui relicta morte, contempta Styge per media Lethes stagna cum spolio redi quo paene lapsis excidit Titan equis, ego quem deorum regna senserunt tria, morior nec ullus per meum stridet latus transmissus ensis, haut meae telum necis [saxum est nec instar montis abrupti latus] est totus Othrys.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION