라틴어 문장 검색

sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장25)
tum insuper alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장13)
insuper autem stipites inter se religantes metas efficiunt, quas harundinibus et sarmentis tegentes exaggerant supra habitationes e terra maximos grumos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장16)
insuper coronas simae, quas Graeci ἐπαιετίδεσ dicunt, faciendae sunt altiores octava parte coronarum altitudinis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장60)
in aedificiis omnibus insuper conlocatur materiatio variis vocabulis nominata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장2)
deinde insuper sub tegulas asseres ita prominentes, uti parietes proiecturis eorum tegantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장8)
habeant spirae earum plinthum ad circinum, altam suae crassitudinis dimidia parte, torum insuper cum apophysi crassum quantum plinthus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장12)
insuper stylobatam columnae constituuntur tam altae, quanta ab extremis parietibus est diametros stylobatarum, crassae altitudinis suae cum capitulis et spiris decumae partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장3)
zophorum et reliqua, quae insuper inponuntur, ita uti in III volumine de symmetriis scripsi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장5)
quibus insuper transtra cum capreolis columnarum contra corpora et antas et parietes pronai conlocata sustinent unum culmen perpetuae basilicae, alterum a medio supra pronaum aedis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장30)
insuper fundamenta lapideis et marmoreis copiis gradationes ab substructione fieri debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장9)
pluteum insuper cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장20)
cloacis his perfectis compleantur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone eae ambulationes sternantur et exaequentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장33)
deinde insuper eam exaequationem pila, quam magna constituta fuerit, ibi struatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장12)
ita erit uti possit turris insuper aedificari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION