라틴어 문장 검색

illic contumacia et certaminibus asperasset iuvenem exituque eius laetatus esset an scelere extinxisset, integris animis diiudicandum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장3)
sibi tamen adversus eum integras parentis sui offensiones neque reditu Silani dissoluta quae Augustus voluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장8)
num ergo omnis caelibes integros?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장14)
vita Clutorii in integro est, qui neque servatus in periculum rei publicae neque interfectus in exemplum ibit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장5)
nam incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres integrum id negotium ad principem distulerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장4)
quo tunc exemplo Tiberius Drusum summae rei admovit, cum incolumi Germanico integrum inter duos iudicium tenuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장6)
quorum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus permisere ut perspecto iure, et si qua iniquitas involveretur, rem integram rursum ad senatum referrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장2)
Ad ea Tiberius laudata pietate Seiani suisque in eum beneficiis modice percursis, cum tempus tamquam ad integram consultationem petivisset, adiunxit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장1)
Igitur Caesar repetitis adversum nepotem et nurum probris increpitaque per edictum plebe, questus apud patres quod fraude unius senatoris imperatoria maiestas elusa publice foret, integra tamen sibi cuncta postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 5장1)
Haud multo post Cocceius Nerva, continuus principi, omnis divini humanique iuris sciens, integro statu, corpore inlaeso, moriendi consilium cepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장1)
ferebant gnari cogitationum eius, quanto propius mala rei publicae viseret, ira et metu, dum integer, dum intemptatus, honestum finem voluisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장4)
sibi fidem integram et, si nullis insidiis peteretur, mansuram;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장6)
Pharasmanes integros semet a Parthico dominatu, quanto maiora peterent, plus decoris victores aut, si terga darent, flagitii atque periculi laturos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장10)
Blaesis sacerdotia, integra eorum domo destinata, convulsa distulerat, tunc ut vacua contulit in alios;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장6)
ne fidem quidem integram manere ubi magnitudo quaestuum spectetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION