라틴어 문장 검색

quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi vero etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse perspicuum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 327:1)
praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse, quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:1)
si iure occisum reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 96:7)
Hermagoras statum vocat, per quem subiecta res intelligatur et ad quem probationes etiam partium referantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 104:2)
qualitatem, cuius apertus intellectus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 106:4)
ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum, verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur voluntate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 126:2)
sed quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 128:4)
verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 219:2)
nailque praeter id quod his levissimi cuiusque facillime terretur, nescio an etiam apud plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 257:1)
prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 289:3)
quarum priores duae probationi succedunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 289:5)
quam ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 291:4)
tamen nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:1)
quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:3)
quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION