라틴어 문장 검색

Illae tamen sensui et intellectui auxilia non paraverunt, quod nos fecimus, sed fidem et authoritatem plane sustulerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:12)
Itaque intentiones geminae illae, humanae scilicet Scientiae et Potentiae, vere in idem coincidunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:9)
Qui de natura, tanquam de re explorata, pronuntiare ausi sunt, sive hoc ex animi fiducia fecerint sive ambitiose et more professorio, maximis illi philosophiam et scientias detrimentis affecere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:1)
Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:9)
Ex quo liquet, illos intellectui adminicula quaesivisse, mentis autem processum nativum et sponte moventem, suspectum habuisse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:5)
sed interim, licet tanto studio et conatu, (si quis vere judicaverit) intellectum nudum applicare non desinunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:20)
Verum quum per nos illud agatur, ut alia omnino via intellectui aperiatur illis intentata et incognita, commutata jam ratio est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:8)
Non praesto est, neque in transitu capitur, neque ex praenotionibus intellectui blanditur, neque ad vulgi captum nisi per utilitatem et effecta descendet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 9:4)
sit denique alia scientias colendi, alia inveniendi ratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:4)
tales, tanquam veri scientiarum filii, nobis (si videbitur) se adjungant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:9)
Veruntamen aequum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta praesertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam leges quaedam judicialis invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:3)
Nec manus nuda, nec intellectus sibi permissus, multum valet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:1)
quibus opus est, non minus ad intellectum, quam ad manum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:3)
ita et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cavent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:5)
Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causae destituit effectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION