라틴어 문장 검색

His etiam diebus Godefridus Danus, quia disponebat suam inmutare fidem, astu Gerulfi sui fidelis ab Heinrico duce interficitur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:1)
At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:7)
Nortmanni tamen cotidie, non cessant obpugnare civitatem, et ex utraque parte multi interficiuntur, pluresque vulneribus debilitantur, escae etiam coeperunt minui in civitate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:9)
Post haec Sigefridus famosissimam aecclesiam beati Medardi igne cremavit, monasteria, vicos, palatia regia, interfectis et captivatis accolis terrae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:13)
Sigefridus vero cum suis verno finiente in Sequanam rediit agens solita et circa autumni tempora Frexiam petiit, ibique interfectus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:4)
gladio etiam nobilioribus praedicti castri deletis, ad ultimum capta est munitio dicti castri, interfectis eius habitatoribus, ipsumque castrum funditus terrae coaequatum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:2)
Arnulfus vero rex adunato exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum, interfecta non modica multitudine Danorum;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:5)
At ubi fines attigit Aquitaniae, Ebulus, eius adventum praesciens, in fugam versus interfectus est iuxta quoddam castellum lapide;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:5)
qui vix fuga lapsus est, interfecto Adalungo comite, qui cum eo erat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:2)
Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:1)
insecutus, aliquibus suorum interfectis plurimisque vulneratis, Nortmanni more solito loca inoportuna tenentes rediere ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:6)
Cumque hoc contradiceret Fulcho atque Heribertus, Winetmarus inprovise superveniens Fulchoni archiepiscopo cum suis complicibus, quod dictum nefas est, multis perfossum vulneribus interfecerunt XVI. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:3)
Interim autem iterum invaserunt pagani partes Frisiae, et interfecta est de paganis non minima multitudo.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 53:4)
Ibique Hugo interfectus est abbas.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 62:5)
sed multis ex eis ibidem interfectis, valde humiliati reversi sunt in patriam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 67:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION