라틴어 문장 검색

inter quae, consternata Publi Clodi caede re publica, cum senatus unum consulem nominatimque Gnaeum Pompeium fieri censuisset, egit cum tribunis plebis collegam se Pompeio destinantibus, id potius ad populum ferrent, ut absenti sibi, quandoque imperii tempus expleri coepisset, petitio secundi consulatus daretur, ne ea causa maturius et inperfecto adhuc bello decederet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 1:2)
ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 3:2)
Sed Caesari futura caedes euidentibus prodigiis denuntiata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:1)
ea uero nocte, cui inluxit dies caedis, et ipse sibi uisus est per quietem interdum supra nubes uolitare, alias cum Ioue dextram iungere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 3:2)
inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et inuidiam caedis eius accommodata, ex Pacuui Armorum iudicio:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 2:1)
nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem uiolauerant, interemerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 89장 1:3)
nihil conuenientius ducens quam necem auunculi uindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et ui necopinantis et, quia prouisum periculum subterfugerant, legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 1:2)
adicit his Aquilius Niger alterum e consulibus Hirtium in pugnae tumultu ab ipso interemptum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 11장 1:3)
et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:2)
Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, simulacro Diui Iuli, ad quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 5:1)
cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter conuictus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 2:2)
eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa factio per fraudem interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:4)
Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuuene interempto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 22장 1:1)
caede in theatro per discordiam admissa capita factionum et histriones, propter quos dissidebatur, relegauit, nec ut reuocaret umquam ullis populi precibus potuit euinci.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 2:2)
Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam et Marium, si uis, aspice, sed reducem, nec non Antoni ciuilia bella mouentis non semel infectas aspice caede manus, et dic:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION