라틴어 문장 검색

diues et pauper eadem uia incessimus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 3:11)
Necesse est a Socrate beneficiis vincar, necesse est a Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudus incessit calcatis regis opibus.
(세네카, 행복론, Liber V 19:4)
Ingratus L. Sulla, qui patriam duri oribus remediis, quam pericula erant, sanavit, qui, cum a Praenestina arce usque ad Collinam portam per sanguinem humanum incessisset, alia edidit in urbe proelia, alias caedes :
(세네카, 행복론, Liber V 94:1)
Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:1)
in vitam suam incedere alios sinunt, immo vero ipsi etiam possessores eius futuros inducunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:3)
Repete memoria tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 15:1)
perpetua eius et intrepida possessio est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:4)
Cum rerum natura in consortium omnis aevi patiatur incedere, quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa toto nos demus animo, quae immensa, quae aeterna sunt, quae cum melioribus communia ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 85:2)
Possum in qualibet parte urbis solus incedere sine timore, quamvis nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad latus gladius ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 44:2)
Alacres itaque et erecti, quocumque res tulerit, intrepido gradu properemus, emetiamur quascumque terras.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 51:1)
Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil humile concupiscet, nihil flebit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 44:2)
Qui rationi innixus per humanos casus divino incedit animo, non habet ubi accipiat iniuriam - ab homine me tantum dicere putas ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:1)
Scit sapiens omnis hos, qui togati purpuratique incedunt ut valentes, coloratos male sanos esse, quos non aliter videt quam aegros intemperantis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 67:2)
Officia sua vir bonus exsequetur inconfusus, intrepidus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 72:1)
Volesus nuper sub divo Augusto proconsul Asiae, cum trecentos uno die securi percussisset, incedens inter cadavera vultu superbo, quasi magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, graece proclamavit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION