라틴어 문장 검색

Quodsi talis nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum vitae conficere possemus, haut erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:1)
qui pecuniae cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur, quorumque ita perturbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod insipientibus contingit omnibus, is nullane est adhibenda curatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:5)
his rebus mentem vacuam appellarunt insaniam, propterea quod in perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 9:5)
qui est enim animus in aliquo morbo - morbos autem hos perturbatos motus, ut modo dixi, philosophi appellant - , non magis est sanus quam id corpus quod in morbo est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:3)
eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:4)
numquam igitur est perturbatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:11)
quod verbum ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 20:3)
Epicuro autem placet opinionem mali aegritudinem esse natura, ut, quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:2)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:7)
Quem ad modum, cum sanguis corruptus est aut pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegrotationesque nascuntur, sic pravarum opinionum conturbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:3)
Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:4)
ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere se potest nec, quo loco vult, insistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 41:2)
est igitur aliquid quod perturbata mens melius possit facere quam constans?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:15)
quid est quod tantam gravitatem constantiamque perturbet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION