라틴어 문장 검색

cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:5)
Hac occasione usus medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere atque ibi continere, donec iterum ad [os] aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 2:2)
Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo uoluae et uis neruorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 2:3)
Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 3:3)
Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:4)
Si capitula simul non exciderunt, digito promouenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:4)
At exciditur hoc modo:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:6)
Igitur inter sanam uitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:5)
Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 6:1)
Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 4:5)
Raro sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos quibusdam obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:3)
In omni uero fisso fractoue osse protinus antiquiores medici ad ferramenta ueniebant, quibus id exciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:1)
Ergo si ora alteri insedit, satis est id quod eminet, plano scalpro excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:2)
Et ita nihil latens in eo osse cauum est abundeque exitus datur intus laedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:2)
et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION