라틴어 문장 검색

Quia scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aevo sapientis evadere, quia condicionem humanae vitae perspectam habet, nemo autem naturae sanus irascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 53:3)
Nemo irascitur, ubi vitium natura defendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 53:6)
Numquid ille, cuius navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 55:1)
irasci quidem non magis utile est quam maerere, quam metuere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:4)
Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne irascerentur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:1)
In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:1)
Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 117:2)
hoc humanae naturae vitium suspectum notumque nobis sit, quod, quae inviti audimus, libenter credimus et, antequam iudicemus, irascimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 121:4)
Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 122:1)
Quamvis moderate soleret irasci, maluit tamen non posse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 127:4)
Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:2)
Irascimur aut iis, a quibus ne accipere quidem potuimus iniuriam, aut iis, a quibus accipere in- iuriam potuimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 137:1)
His irasci quam stultum est, quae iram nostram nec meruerunt nec sentiunt !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 138:2)
" Primum saepe antequam hos apud nos distinguamus irascimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 139:2)
Atqui ut his irasci dementis est, quae anima carent, sic mutis animalibus, quae nullam iniuriam nobis faciunt, quia velle non possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 140:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION