라틴어 문장 검색

et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium immodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas impelleret voces quae invidiae non ipsi tantum sed causae atque universe ordini essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem trahebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 544:1)
inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 598:1)
at hercule apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio, non denique regni quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 70:1)
Genucius morte honesta temeritatem luens ante signa inter primores cecidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 209:1)
tribuni quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 409:1)
quod cum et parvum et paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 173:1)
magna pars vociferantur Servilio Ahala opus esse, qui non in vincla duci iubendo inritet publicum hostem sed unius iactura civis finiat intestinum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 200:1)
adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad omnem laudem esset et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit et privatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 236:2)
vestra illa temeritas, vestra ignavia haec est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 257:1)
abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 260:1)
cum patribus minor in praesens cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset - quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino consedisse nuntiabatur - interim tribunos plebis fama ea ipsa inritaverat magis ad susceptum certamen quam deterruerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 291:2)
locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 300:1)
ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 317:1)
omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis inritatus est animus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 40:1)
transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent militum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 422:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION