라틴어 문장 검색

" quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, non sunt bona.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 35:2)
"quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 35:6)
Ubique annis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:3)
Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis in metum transeunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:4)
Securitas et perpetua tranquillitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:2)
" Stultum est," inquit, " praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 22:1)
Decreta sunt, quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam vitam totamque rerum naturam simul contineant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 12:4)
Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:4)
hic consentiamus mala facinora conscientia flagellari et plurimum illi tormentorum esse eo, quod perpetua illam sollicitudo urget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 15:2)
Ille enim ex futuro suspenditur, cui inritum est praesens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:3)
Securitatis magna portio est nihil inique facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 7:1)
Hunc illorum adfectum cum videris, urge, hoc preme, hoc onera relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:3)
Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium ferere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:2)
ubi ille celeri corpus evinctus rotae in se refertur, ubi per adversum irritus redeunte totiens luditur saxo labor, ubi tondet ales avida fecundum iecur, et inter undas fervida exustus siti aquas fugaces ore decepto appetit poenas daturus caelitum dapibus graves - sed ille nostrae pars quota est culpae senex?
(세네카, 아가멤논 1:6)
Mihi mori est securitas.
(세네카, 아가멤논 14:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION