라틴어 문장 검색

tu cede potentis amici lenibus imperiis, quotiensque educet in agros Aetolis onerata plagis iumenta canesque, surge et inhumanae senium depone Camenae, cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1820)
qui sudor vietis et quam malus undique membris crescit odor, cum pene Soluto indomitam properat rabiem sedare, neque illi iam manet umida creta colorque stercore fucatus crocodili iamque Subando tenta cubilia tectaque rumpit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 124)
optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est - nam ipsis eius utar exemplis - castratam morte Africani rem , et stercus curiae Glauciam) ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne . quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:2)
sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:4)
ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet, ne lixae exercitum insequerentur, ne miles hastatus aut gregarius in castris neue in agmine seruum aut iumentum haberet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장4)
Igitur omnia iumenta sarcinis leuari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장3)
ipse ex flumine, quam proximam oppido aquam esse supra diximus, iumenta onerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장7)
Ibi castris leui munimento positis milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장4)
Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem, sed tamquam iumentis abutimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:3)
Quamlibet viam iumenta patiuntur, quorum durata in aspero ungula est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:3)
Quam fortia dorso iumenta sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 8:3)
multo plus ego stercoris exhausi.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:30)
Qui iumentorum suorum greges in aetatium et colorum paria diducit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:6)
tanto aptiora portandis oneribus tarda iumenta sunt quam nobiles equi, quorum generosam pernicitatem quis umquam gravi sarcina pressit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 112:4)
Adicias his licet tardiora agentes iumenta, quae, cum ad contumeliam et miserias nata sint, nimia saevitia cogantur iugum detractare.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 102:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION