라틴어 문장 검색

resonant ululatibus aedes femineis, versusque dolor dat terga timori, Alipedum curru sed enim sublimis Adrastus secum ante ora virum fremibunda Thoantida portans it medius turmis, et
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권265)
"nec te telluris amatae deceptique laris miseret cinerumque meorum?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권71)
illae autem longo cum limite fusi sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt spicula semianimes, gemituque imitante querellas saucia dilectis adclinant pectora muris, templa putes urbemque rapi facibusque nefandis Sidonios ardere lares, sic clamor apertis exoritur muris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권289)
"accipe commissum capiti decus, accipe laurus, quas Erebo deferre nefas, nunc voce suprema, si qua recessuro debetur gratia vati, deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae coniugis et pulchrum nati commendo furorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권375)
sic Pandioniae repetunt ubi fida volucres hospitia atque larem bruma pulsante relictum, stantque super nidos veterisque exordia fati adnarrant tectis, it truncum ac flebile murmur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권273)
"non ossa precor referantur ut Argos Aetolumve larem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권335)
"en meus Hippomedon, cui gentis origo Mycenae Argolicique lares numenque ante omnia Iuno - sic ego fida meis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권229)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
"veniat pactumque hic computet annum, Cadmeosque lares exsul patriasque salutet infelix tenebras;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권254)
"atque adeo moror ipsa inrumpere Thebas adsuetumque larem, tibi pareat impius exsul, Argolicumque impelle nefas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권49)
"age, moenibus indue et patrios ostende lares et mutua redde hospitia, heu quid ago?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권146)
Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:1)
Aedes proinde, aras proinde.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 7:2)
Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:2)
CONSUS CONSILIO MARS DUELLO LARES COILLO POTENTES.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION