라틴어 문장 검색

etruscam pinum hoc est ipse Etruscus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5191)
Caere educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 509:1)
Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis sellam curulem lictoresque et togam pictam atque praetextam, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus ut Romae haberentur instituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 7:1)
tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 39:2)
mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, advectum Aenean classi victosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque viro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 1:3)
coeuntibusque Etruscis iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis inferebat, cogebantur breviore spatio et ipsi orbem colligere, quae res et paucitatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum multiplicatis in arto ordinibus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 561:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION