라틴어 문장 검색

dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:2)
Prisca fides facto, sed fama perennis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:4)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, Evandrum Evandrique domos et moenia replet, quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:1)
Quid miseros totiens in aperta pericula cives proicis, O Latio caput horum et causa malorum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:8)
at Messapus erit felixque Tolumnius et quos tot populi misere duces, nec parva sequetur gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:18)
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis, nec genus indecores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:4)
Qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:5)
Illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:18)
at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.16)
lam Fides et Pax et Honor Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, adparetque beata pleno Copia cornu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 114)
ille seu Parthos Latio imminentis egerit iusto domitos triumpho sive subiectos Orientis orae Seras et Indos, te minor latum reget aequos orbem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1218)
divesne prisco natus ab Inacho nil interest an pauper et infima de gente sub divo moreris:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 36)
" "quid si prisca redit Venus diductosque iugo cogit aeneo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 94)
narratur et prisci Catonis saepe mero caluisse virtus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 213)

SEARCH

MENU NAVIGATION