라틴어 문장 검색

nec tamen ullus e permultis codicibus quos Iohannes Stroux a me rogatus in Italia et Gallia inspexit genuinas illas lectiones lessus 309,17 vel eas-detrahens 338,21 quas v servavit exhibet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말283)
hoc vero sane tenendum est fieri posse ut etiam lectiones σ quae recensione v non confirmantur memoriae Y debeantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말284)
altera servata est codice X e quo nostri codices omnes orti esse videntur, ex altera (Y), cuius exemplaria integra non iam extare videntur, lectiones haud paucae in recentiores codices receptae, plures correcturis Vaticani servatae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말286)
ac tenendum quidem semper est has correcturas licet nullo alio codice confirmentur non minus quam consensum omnium reliquorum librorum vetustam atque genuinam lectionem continere posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말287)
scilicet codicis X lectiones quae e consensu librorum GKRVH re- cuperantur omnes erant afferendae, ex his vero libris ipsis non nisi eas quae aut ad Ciceronis verba restituenda aut ad ipsorum codicum vel mutuam cognationem vel propriam naturam alicuius momenti essent adnotare intererat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말301)
quibus addidi etiam ex σ lectiones quae aut ex Y fluxisse videbantur aut probabiles coniecturas continebant, etsi, cum eas praeter libros I II, ubi Dougani editio praesto erat, e veterum editionum farragine excerpere deberem, quam lubrico in solo versarer mihi conscius eram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말305)
nam Galbam Africanum Laelium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui is aetate anteibat, Catonem, post vero Lepidum Carbonem Gracchos, inde ita magnos nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:4)
quare si aliquid oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus etiam illa manabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:5)
in quam exercitationem ita nos studiose [operam] dedimus, ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:3)
Quamquam non sumus ignari multos studiose contra esse dicturos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 3:1)
sed quia profitentur ipsi illi, qui eos scribunt, se neque distincte neque distribute neque eleganter neque ornate scribere, lectionem sine ulla delectatione neglego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 7:3)
nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant aut non studiosissime consectantur, Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos i soli legunt, qui illa recte dici putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 8:1)
nobis autem videtur, quicquid litteris mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni decere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 8:2)
itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:14)
itaque industrios homines illi studiosos vel potius amantis doloris appellant, nos commodius laboriosos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION